Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Grave of Nymphius
 
Anonymous (circa 400 A.D. (?))
 
 
NYMPHIVS aeterno deuinctus membra sopore
  hic situs est, caelo mens pia perfruitur.
mens uidet astra, quies tumuli conplectitur artus,
  calcauit tristis sancta fides tenebras.
te tua pro meritis uirtutis ad astra uehebat        5
  intuleratque alto debita fama polo.
immortalis eris, nam multa laude uigebit
  uiuax uenturos gloria per populos.
te coluit proprium prouincia cuncta parentem,
  optabant uitam publica uota tuam.        10
exseruere tuo quondam data munera sumptu
  plaudentis populi gaudia per cuneos.
concilium procerum per te patria alma uocauit
  seque tuo duxit sanctius ore loqui.
publicus orbatas modo luctus conficit urbis        15
  confusique sedent, anxia turba, patres,
ut capite erepto torpentia membra rigescunt,
  ut grex amisso principe maeret iners.
parua tibi, coniunx, magni solacia luctus
  hunc tumuli titulum maesta Serena dicat.        20
haec indiuidui semper comes addita fulcri
  unanimam tibi se lustra per octo dedit.
dulcis uita fuit tecum: comes anxia lucem
  aeternam sperans hanc cupit esse breuem.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors