| |
| EXAVDI, regina tui pulcerrima mundi, | |
| inter sidereos Roma recepta polos, | |
| exaudi, nutrix hominum genetrixque deorum | |
| (non procul a caelo per tua templa sumus): | |
| te canimus semperque, sinent dum fata, canemus: | 5 |
| hospes nemo potest immemor esse tui. | |
| obruerint citius scelerata obliuia solem, | |
| quam tuus ex nostro corde recedat honos. | |
| nam solis radiis aequalia munera pendis, | |
| qua circumfusus fluctuat oceanus. | 10 |
| uoluitur ipse tibi qui continet omnia Phoebus | |
| eque tuis ortos in tua condit equos. | |
| te non flammigeris Libye tardauit harenis, | |
| non armata suo reppulit Vrsa gelu: | |
| quantum uitalis natura tetendit in axis, | 15 |
| tantum uirtuti peruia terra tuae. | |
| fecisti patriam dirersis gentibus unam: | |
| profuit inuitis te dominante capi. | |
| dumque offers uictis proprii consortia iuris, | |
| urbem fecisti quod prius orbis erat. | 20 |
| auctores generis Venerem Martemque fatemur, | |
| Aeneadum matrem Romulidumque patrem: | |
| mitigat armatas uictrix clementia uiris, | |
| conuenit in mores numen utrumque tuos: | |
| hinc tibi certandi bona parcendique uoluptas | 25 |
| quos timuit superat, quos superauit amat. | |
| inuentrix oleae colitur uinique repertor | |
| et qui primus humo pressit aratra puer, | |
| aras Paeoniam meruit medicina per artem, | |
| fretus et Alcides nobilitate deus: | 30 |
| tu quoque, legiferis mundum complexa triumphis, | |
| foedere communi uiuere cuncta facis. | |
| te, dea, te celebrat Romanus ubique recessus | |
| pacificumque gerunt libera colla iugum. | |
| omnia perpetuo quae seruant sidera motu, | 35 |
| nullum uiderunt pulcrius imperium. | |
| quid simile Assyriis conectere contigit armis? | |
| Medi finitimos condomuere suos. | |
| magni Parthorum reges Macetumque tyranni | |
| mutua per uarias iura dedere uices. | 40 |
| nec tibi nascenti plures animaeque manusque, | |
| sed plus consilii iudiciique fuit. | |
| iustis bellorum causis nec pace superba | |
| nobilis ad summas gloria uenit opes. | |
| quod regnas minus est quam quod regnare mereris: | 45 |
| excedis factis grandia fata tuis. | |
| percensere labor densis decora alta trophaeis, | |
| ut si quis stellas pernumerare uelit; | |
| confunduntque uagos delubra micantia uisus: | |
| ipsos crediderim sic habitare deos. | 50 |
| quid loquar aerio pendentis fornice riuos, | |
| qua uix imbriferas tolleret Iris aquas? | |
| hos potius dicas creuisse in sidera montis; | |
| tale giganteum Graecia laudet opus. | |
| intercepta tuis conduntur flumina muris; | 55 |
| consumunt totos celsa lauacra lacus. | |
| nec minus et propriis celebrantur roscida uenis | |
| totaque natiuo moenia fonte sonant. | |
| frigidus aestiuas hinc temperat halitus auras; | |
| innocuamque leuat purior unda sitim. | 60 |
| nempe tibi subitus calidarum gurges aquarum | |
| rupit Tarpeias hoste premente uias. | |
| si foret aeternus, casum fortasse putarem: | |
| auxilio fluxit, qui rediturus erat. | |
| quid loquar inclusas inter laquearia siluas, | 65 |
| uernula quae uario carmine laudat auis? | |
| uere tuo numquam mulceri desinit annus; | |
| deliciasque tuas uicta tuetur hiems. | |
| erige crinalis lauros seniumque sacrati | |
| uerticis in uiridis, Roma, refinge comas. | 70 |
| aurea turrigero radient diademata cono, | |
| perpetuosque ignis aureus umbo uomat. | |
| abscondat tristem deleta iniuria casum: | |
| contemptus solidet uulnera clausa dolor. | |
| aduersis sollemne tuis sperare secunda: | 75 |
| exemplo caeli ditia damna subis. | |
| astrorum flammae renouant occasibus ortus; | |
| lunam finiri cernis, ut incipiat. | |
| uictoris Brenni non distulit Allia poenam; | |
| Samnis seruitio foedera saeua luit; | 80 |
| post multas Pyrrhum cladis superata fugasti; | |
| fleuit successus Hannibal ipse suos; | |
| quae mergi nequeunt, nisu maiore resurgunt | |
| exsiliuntque imis altius acta uadis; | |
| utque nouas uiris fax inclinata resumit, | 85 |
| clarior ex humili sorte superna petis. | |
| porrige uicturas dominantia saecula leges | |
| solaque fatalis non uereare colos, | |
| quamuis sedecies denis et mille peractis | |
| annus praeterea iam tibi nonus eat. | 90 |
| quae restant, nullis obnoxia tempora metis, | |
| dum stabunt terrae, dum polus astra feret! | |
| illud te reparat, quod cetera regna resoluit: | |
| ordo renascendi est, crescere posse malis. | |
| ergo age, sacrilegae tandem cadat hostia gentis: | 95 |
| submittant trepidi perfida colla Getae. | |
| ditia pacatae dent uectigalia terrae: | |
| impleat augustos barbara praeda sinus. | |
| aeternum tibi Rhenus aret, tibi Nilus inundet, | |
| altricemque suam fertilis orbis alat. | 100 |
| quin et fecundas tibi conferat Africa messis, | |
| sole suo diues, sed magis imbre tuo. | |
| interea et Latiis consurgant horrea sulcis, | |
| pinguiaque Hesperio nectare prela fluant. | |
| ipse triumphali redimitus arundine Thybris | 105 |
| Romuleis famulas usibus aptet aquas; | |
| atque opulenta tibi placidis commercia ripis | |
| deuehat hinc ruris, subuehat inde maris. | |
| pande, precor, gemino placatum Castore pontum, | |
| temperet aequoream dux Cytherea uiam; | 110 |
| si non displicui, regerem cum iura Quirini, | |
| si colui sanctos consuluique patres. | |
| nam quod nulla meum strinxerunt crimina ferrum, | |
| non sit praefecti gloria, sed populi. | |
| siue daur partiis uitam componere terris, | 115 |
| siue oculis umquam restituere meis: | |
| fortunatus agam uotoque beatior omni | |
| semper digneris si meminisse mei. | |
| |