| |
| PRINCIPIO aetherio flammatus Iuppiter igni | |
| uertitur et totum conlustrat lumine mundum, | |
| menteque diuina caelum terrasque petessit, | |
| quae penitus sensus hominum uitasque retentat, | |
| aetheris aeterni saepta atque inclusa cauernis. | 5 |
| et si stellarum motus cursusque uagantis | |
| nosse uelis, qua et sint signorum in sede locatae, | |
| quae uerbo ex falsis Graiorum uocibus errant, | |
| re uera certo lapsu spatioque feruntur, | |
| omnia iam cernes diuina mente notata. | 10 |
| nam primum astrorum uolucris te consule motus | |
| concursusque graui stellarum ardore micantis | |
| tu quoque, cum tumulos Albano in monte niualis | |
| lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, | |
| uidisti et claro tremulos ardore cometas; | 15 |
| multaque misceri nocturna strage putasti, | |
| quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, | |
| cum claram speciem concreto lumine luna | |
| abdidit et subito stellanti nocte perempta est. | |
| quid uero, ut Phoebi fax, tristis nuntia belli, | 20 |
| quae maganum ad columen fammato ardore uolabat, | |
| praecipitis caeli partis obitusque petessit>? | |
| aut cum terribili perculsus fulmine ciuis | |
| luce serenanti uitalia lumina liquit? | |
| aut cum se grauido tremefecit corpore tellus? | 25 |
| iam uero uariae nocturno tempore uisae | |
| terribilis formae bellum motusque monebant, | |
| multaque per terras uates oracla furenti | |
| pectore fundebant tristis minitantia casus: | |
| quidue ea quae lapsu ceciderunt aera uetusto? | 30 |
| haec, fora perpetuis signis clarisque frequentans, | |
| ipse deum genitor caelo terrisque canebat. | |
| aut ea Torquato quae quondam et consule Cotta | |
| Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex? | |
| omnia fixa tuus glomerans determinat annus. | 35 |
| nam pater altitonans stellanti nixus Olympo | |
| ipse suos quondam tumulos ac templa petiuit | |
| et Capitolinis iniecit sedibus ignis. | |
| tum species ex aere uetus uenerataque Nattae | |
| concidit elapsaeque uetusto numine leges, | 40 |
| et diuom simulacra peremit fulminis ardor. | |
| hic siluestris erat Romani nominis altrix, | |
| Martia, quae paruos Mauortis semine natos | |
| uberibus grauidis uitali rore rigabat: | |
| quae tum cum pueris flammato fulminis ictu | 45 |
| concidit atque auolsa pedum uestigia liquit. | |
| tum quis non artis scripta ac monumenta uolutans | |
| uoces tristificas chartis promebat Etruscis? | |
| Lucmones, genus Etrusca de stirpe profectum, | |
| uoluier ingentem cladem pestmeque monebant, | 50 |
| tum legum exitium constanti uoce ferebant, | |
| templa deumque adeo flammis urbemque iubebant | |
| eripere et stragem horribilem caedemque uereri; | |
| atque haec fixa graui fato ac fundata teneri, | |
| nei posta excelsum ad columen formata decore | 55 |
| sancta louis species claros spectaret in ortus: | |
| tum fore ut occultos populus santusque senatus | |
| cernere conatus posset, si solis ad ortum | |
| conuorsa inde patrum sedes populique uideret. | |
| haec tardata diu species multumque morata | 60 |
| consule te tandem celsa est in sede locata; | |
| atque una fixi ac signati temporis hora | |
| Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna | |
| et clades patiae flamma ferroque parata | |
| uocibus Allobrogum patribus populoque patebat. | 65 |
| rite igitur ueteres, quorum monumenta tenetis, | |
| qui populos urbisque modo ac uirtute regebant, | |
| rite etiam uostri, quorum pietasque fidesque | |
| praestitit ac longe uicit sapientia cunctos, | |
| praecipue coluere uigenti numine diuos. | 70 |
| haec adeo penitus cura uidere sagaci, | |
| otia qui stadiis laeti tenuere decoris | |
| inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo | |
| sudarunt claras fecundi pectoris artis. | |
| e quibus ereptum, primo iam a flore iuuentae, | 75 |
| te patria in media uirtutum mole locauit. | |
| tu tamen anxiferas curas requiete relaxans, | |
| quod patriae uacat, his studiis nobisque sacrasti. | |
| |