| |
| SVAVE, mari magno turbantibus aequora uentis, | |
| e terra magnum alterius spectare laborem; | |
| non quia uexari quemquamst iucunda uoluptas, | |
| sed quibus ipse malis careas quia cernere suaue est: | |
| suaue etiam belli certamina magna tueri | 5 |
| per campos instructa tua sine parte pericli. | |
| sed nil dulcius est, bene quam munita tenere | |
| edita doctrina sapientum templa serena, | |
| despicere unde queas alios passimque uidere | |
| errare atque uiam palantis quaerere uitae, | 10 |
| certare ingenio, contendere nobilitate, | |
| noctes atque dies niti praestante labore | |
| ad summas emergere opes rerumque potiri. | |
| o miseras hominum mentis, o pectora caeca! | |
| qualibus in tenebris uitae quantisque periclis | 15 |
| degitur hoc aeui quodcumquest! nonne uidere | |
| nil aliud sibi naturam latrare, nisi utqui | |
| corpore seiunctus dolor absit, menti fruatur | |
| iucundo sensu cura semota metuque? | |
| ergo corpoream ad naturam pauca uidemus | 20 |
| esse opus omnino, quae demant cumque dolorem. | |
| delicias quoque uti multas substernere possint | |
| gratius interdum, neque natura ipsa requirit, | |
| si non aurea sunt iuuenum simulacra per aedes | |
| lampadas igniferas manibus retinentia dextris, | 25 |
| lumina noturnis epulis ut suppeditentur, | |
| nec domus argento fulget auroque renidet | |
| nec citharae reboant laqueata aurataque tecta. | |
| cum tamen inter se prostrati in gramine molli | |
| propter aquae riuum sub ramis arboris altae | 30 |
| non magnis opibus iucunde corpora curant, | |
| praesertim cum tempestas arridet et anni | |
| tempora conspergunt uiridantis floribus herbas. | |
| nec calidae citius decedunt corpore febres, | |
| textitlibus si in picturis ostroque rubenti | 35 |
| iacteris, quam si in plebeia ueste cubandum est. | |
| quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae | |
| proficiunt neque nobilitas nec gloria regni, | |
| quod superest, animo quoque nil prodesse putandum; | |
| si non forte tuas legiones per loca campi | 40 |
| feruere cum uideas belli simulacra cientis, | |
| subsidiis magnis Epidauri constabilitas, | |
| feruere cum uideas classem lateque uagari | |
| ornatas armis stlattas pariterque animatas, | |
| his tibi tum rebus timefactae religiones | 45 |
| effugiunt animo pauidae; mortisque timores | |
| tum uacuum pectus linquunt curaque solutum. | |
| quod si ridicula haec ludibriaque esse uidemus, | |
| re ueraque metus hominum curaeque sequaces | |
| nec metuunt sonitus armorum nec fera tela | 50 |
| audacterque inter reges rerumque potentis | |
| uersantur neque fulgorem reuerentur ab auro | |
| nec clarum uestis splendorem purpureai, | |
| quid dubitas quin omni sit haec rationi potestas, | |
| omnis cum in tenebris praesertim uita laboret? | 55 |
| nam ueluti pueri trepidant atque omnia caecis | |
| in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus | |
| interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam | |
| quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura. | |
| |