| |
| IN curru biiugos agitare leones | |
| hanc ueteres Graium docti cecinere poetae, | |
| aeris in spatio magnam pendere docentes | |
| tellurem neque posse in terra sistere terram: | |
| adiunxere feras, quia quamuis effera proles | 5 |
| officiis debet molliri uicta parentum: | |
| muralique caput summum cinxere corona, | |
| eximiis munita locis quia sustinet urbis; | |
| quo nunc insigni per magnas praedita terra | |
| horrifice fertur diuinae matris imago. | 10 |
| hanc uariae gentes antiquo more sacrorum | |
| Idaeam uocitant matrem Phrygiasque cateruas | |
| dant comites, quia primum ex illis finibus edunt | |
| per terrarum orbem fruges coepisse creari. | |
| gallos attribuunt, quia, numen qui uiolarint | 15 |
| matris et ingrati genitoribus inuenti sint, | |
| significare uolunt indignos esse putandos, | |
| uiuam progeniem qui in oras luminis edant. | |
| tympana tenta tonant palmis et cymbala circum | |
| concaua, raucisonoque minantur cornua cantu, | 20 |
| et Phrygio stimulat numero caua tibia mentis, | |
| telaque praeportant uiolenti signa furoris, | |
| ingratos animos atque impia pectora uulgi | |
| conterrere metu quae possint numini diuae. | |
| ergo cum primum magnas inuecta per urbis | 25 |
| munificat tacita mortalis muta salute, | |
| aere atque argento sternunt iter omne uiarum | |
| largifica stipe ditantes ning untque rosarum | |
| floribus umbrantes matrem comitumque caterua. | |
| hic armata manus, Curetas nomine Grai | 30 |
| quos memorant Phrygios, inter se forte quod armis | |
| ludunt in numerumque exsultant sanguine laeti | |
| terrificas capitum quatientes numine cristas, | |
| Dictaeos referunt Curetas qui Iouis illum | |
| uagitum in Creta quondam occultasse feruntur, | 35 |
| cum pueri circum puerum pernice chorea | |
| armati in numerum pulsarent aeribus aera, | |
| ne Saturnus eum malis mandaret adeptus | |
| aeternumque daret matri sub pectore uulnus. | |
| propterea magnam armati matrem comitantur, | 40 |
| aut quia significant diuam praedicere ut armis | |
| ac uirtute uelint patriam defendere terram | |
| praesidioque parent decorique parentibus esse. | |
| quae bene et eximie quamuis disposta ferantur, | |
| longe sunt tamen a uera ratione repulsa. | 45 |
| omnis enim per se diuum natura necessest | |
| immortali aeuo summa cum pace fruatur, | |
| semota ab nostris rebus seiunctaque longe. | |
| nam priuata dolore omni, priuata periclis, | |
| ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri, | 50 |
| nec bene promeritis capitur neque tangitur ira. | |
| hic siquis mare Neptunum Cereremque uocare | |
| constituit fruges et Bacchi nomine abuti | |
| mauult quam laticis proprium proferre uocamen, | |
| concedamus ut hic terrarum dictitet orbem | 55 |
| esse deum matrem, dum uera re tamen ipse | |
| religione animum turpi contingere parcat. | |
| |