| |
| DENIQVE si uocem rerum natura repente | |
| mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa: | |
| quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris | |
| luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles? | |
| nam si grata fuit tibi uita anteacta priorque | 5 |
| et non omnia pertusum congesta quasi in uas | |
| commoda perfluxere atque ingrata interiere: | |
| cur non ut plenus uitae conuiua recedis | |
| aequo animoque capis securam, stulte, quietem? | |
| sin ea quae fructus cumque es periere profusa | 10 |
| uitaque in offensast, cur amplius addere quaeris, | |
| rursum quod pereat male et ingratum occidat omne, | |
| non potius uitae finem facis atque laboris? | |
| nam tibi praeterea quod machiner inueniamque, | |
| quod placeat, nil est: eadem sunt omnia semper. | 15 |
| si tibi non annis corpus iam marcet et artus | |
| confecti languent, eadem tamen omnia restant, | |
| omnia si pergas uiuendo uincere saecla, | |
| atque etiam potius, si numquam sis moriturus, | |
| quid respondemus, nisi iustam intendere litem | 20 |
| naturam et ueram uerbis exponere causam? | |
| grandior hic uero si iam seniorque queratur | |
| atque obitum lamentetur miser amplius aequo, | |
| non merito inclamet magis et uoce increpet acri? | |
| aufer abhinc lacrimas, balatro, et compesce querelas: | 25 |
| omnia perfunctus uitai praemia marces, | |
| sed quia semper aues quod abest, praesentia temnis, | |
| imperfecta tibi elapsast ingrataque uita | |
| et nec opinanti mors ad caput adstitit ante | |
| quam satur ac plenus possis discedere rerum. | 30 |
| nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte | |
| aequo animoque, agedum, iam aliis concede: necessest. | |
| iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque. | |
| cedit enim rerum nouitate extrusa uetustas | |
| semper, et ex aliis aliud reparare necessest: | 35 |
| nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra. | |
| materies opus est ut crescant postera saecla; | |
| quae tamen omnia te uita perfuncta sequentur; | |
| nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque, | |
| sic alid ex alio numquam desistet oriri, | 40 |
| uitaque mancipio nulli datur, omnibus usu. | |
| respice item quam nil ad nos anteacta uetustas | |
| temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante. | |
| hoc igitur speculum nobis natura futuri | |
| temporis exponit post mortem denique nostram. | 45 |
| numquid ibi horribile apparet, num triste uidetur | |
| quicquam, non omni somno securius exstat? | |
| Atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo | |
| prodita sunt esse, in uita sunt omnia nobis. | |
| nec miser impendens magnum timet aere saxum | 50 |
| Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens; | |
| sed magis in uita diuum metus urget inanis | |
| mortalis casumque timent quem cuique ferat fors; | |
| nec Tityon uolucres ineunt Acherunte iacentem | |
| nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam | 55 |
| perpetuam aetatem possunt reperire profecto; | |
| quamlibet immani proiectu corporis exstet, | |
| qui non sola nouem dispessis iugera membris | |
| obtineat, sed qui terrai totius orbem, | |
| non tamen aeternum poterit perferre dolorem | 60 |
| nec praebere cibum proprio de corpore semper; | |
| sed Tityos nobis non est in amore iacentem | |
| quem luctus lacerant: at quem exest anxius angor | |
| aut alia quauis scindunt cuppedine curae. | |
| Sisyphus in uita quoque nobis ante oculos est | 65 |
| qui petere a populo fascis saeuasque securis | |
| imbibit et semper uictus tristisque recedit. | |
| nam petere imperium quod inanest nec datur umquam, | |
| atque in eo semper durum sufferre laborem, | |
| hoc est aduerso nixantem trudere monte | 70 |
| saxum quod tamen e summo iam uertice rursum | |
| uoluitur et plani raptim petit aequora campi. | |
| deinde animi ingratam naturam pascere semper | |
| atque explere bonis rebus satiareque numquam, | |
| quod faciunt nobis annorum tempora, circum | 75 |
| cum redeunt fetusque ferunt uariosque lepores, | |
| nec tamen explemur uitai fructibus umquam, | |
| hoc, ut opinor, id est, aeuo florente puellas | |
| quod memorant laticem pertusum congerere in uas, | |
| quod tamen expleri nulla ratione potestur. | 80 |
| Cerberus et furiae iam uero et lucis egestas | |
| Tartarus horriferos eructans faucibus aestus, | |
| quid? neque sunt usquam nec possunt esse profecto. | |
| sed metus in uita poenarum pro male factis | |
| est insignibus insignis, scelerisque luella, | 85 |
| carcer et horribilis de saxo iactu deorsum, | |
| uerbera, carnifices, robur, pix, lammina, taedae; | |
| quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis | |
| praemetuens adhibet stimulos terretque flagellis, | |
| nec uidet interea qui terminus esse malorum | 90 |
| possit nec quae sit poenarum denique finis, | |
| atque eadem metuit magis haec ne in morte grauescant. | |
| hic Acherusia fit stultorum denique uita. | |
| Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis | |
| lumina sis oculis etiam bonus Ancu reliquit | 95 |
| qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus: | |
| inde alii multi reges rerumque potentes | |
| occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt: | |
| ille quoque ipse, uiam qui quondam per mare magnum | |
| strauit iterque dedit legionibus ire per altum | 100 |
| ac pedibus salsas docuit super ire lacunas | |
| et contempsit equis insultans murmura ponti, | |
| lumine adempto animam moribundo corpore fudit: | |
| Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror, | |
| ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset: | 105 |
| adde repertores doctrinarum atque leporum, | |
| adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus | |
| sceptra potitus eadem aliis sopitu quietest: | |
| denique Democritum postquam matura uetustas | |
| admonuit memores motus languescere mentis, | 110 |
| sponte sau leto caput obuius obtulit ipse: | |
| ipse Epicurus obit decurso lumine uitae, | |
| qui genus humanum ingenio superauit et omnis | |
| restinxit stellas exortus ut aetherius sol. | |
| tu uero dubitabis et indignabere obire? | 115 |
| mortua cui uita est prope iam uiuo atque uidenti, | |
| qui somno partem maiorem conteris aeui | |
| et uigilans stertis nec somnia cernere cessas | |
| sollicitamque geris cassa formidine mentem | |
| nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum | 120 |
| ebrius urgeris multis miser undique curis | |
| atque animi incerto fluitans errore uagaris. | |
| |