| |
| NVNC quae causa deum per magnas numina gentis | |
| peruulgarit et ararum compleuerit urbis | |
| suscipeiendaque curarit sollemnia sacra, | |
| quae nunc in magnis florent sacra rebu locisque, | |
| unde etiam nunc est mortablibus insitus horror | 5 |
| qui delubra deum noua toto suscitat orbi | |
| terrarum et festis cogit celebrate diebus, | |
| non ita difficilest rationem reddere uerbis | |
| quippe etenim iam tum diuum mortalia saecla | |
| egregias animo facies uigilante uidebant | 10 |
| et magis in somnis mirando corporis auctu. | |
| his igitur sensum tribuebant propterea quod | |
| membra mouere uidebantur uocesque superbas | |
| mittere pro facie praeclara et uiribus amplis; | |
| aeternamque dabant uitam, quia semper eorum | 15 |
| suppeditabatur facies et forma manebat, | |
| et tamen omnino quod tantis uiribus auctos | |
| non temere ulla ui conuinci posse putabant; | |
| fortunisque ideo longe praestare putabant, | |
| quod mortis timor haud quemquam uexaret eorum, | 20 |
| et simul in somnis quia multa et mira uidebant | |
| efficere et nullum capere ipsos inde laborem. | |
| praeterea caeli rationes ordine certo | |
| et uaria annorum cernebant tempora uerti, | |
| nec poterant quibus id fieret cognoscere causis. | 25 |
| ergo perfugium sibi habebant omnia diuis | |
| tradere et illorum nutu facere omnia flecti; | |
| in caeloque deum sedis et templa locarunt, | |
| per caelum uolui quia sol et luna uidetur, | |
| luna dies et nox et noctis signa seuera | 30 |
| noctiuagaeque faces caeli flammaeque uolantes, | |
| nubila sol imbres nix uenti fulmina grando | |
| et rapidi fremitus et murmura magna minarum. | |
| O genus infelix humanum, talia diuis | |
| cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas! | 35 |
| quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis | |
| uulnera, quas lacrimas peperere minoribu nostris! | |
| nec pietas ullast uelatum saepe uideri | |
| uertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras | |
| nec procumbere humi prostratum et pandere palmas | 40 |
| ante deum delubra nec aras sanguine multo | |
| spargere quadrupedum nec uotis nectere uota, | |
| sed mage pacata posse omnia mente tueri. | |
| nam cum suspicimus magni caelestia mundi | |
| templa super stellisque micantibus aethera fixum, | 45 |
| et uenit in mentem solis lunaeque uiarum, | |
| tunc aliis oppressa malis in pectora cura | |
| illa quoque expergefactum caput erigere infit, | |
| nequae forte deum nobis immensa potestas | |
| sit, uario motu quae candida sidera uerset. | 50 |
| temptat enim dubiam mentem rationis egestas, | |
| ecquaenam fuerit mundi genitalis origo, | |
| et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi | |
| solliciti motus hunc possint ferre laborem, | |
| an diuinitus aeterna donata salute | 55 |
| perpetuo possint aeui labentia tractu | |
| immensi ualidas aeui contemnere uiris. | |
| praeterea cui non animus formidine diuum | |
| contrahitur, cui non correpunt membra pauore, | |
| fulminis horribili cum plaga torrida tellus | 60 |
| contremit et magnum percurrunt murmura caelum? | |
| non populi gentesque tremunt, regesque superbi | |
| corripiunt diuum percussi membra timore, | |
| nequid ob admissum foede dictumue superbe | |
| poenarum graue sit soluendi tempus adultum? | 65 |
| summa etiam cum uis uiolenti per mare uenti | |
| induperatorem classis super aequora uerrit | |
| cum ualidis pariter legionibus atque elephantis, | |
| non diuum pacem uotis adit ac prece quaesit | |
| uentorum pauidus paces animasque secundas, | 70 |
| nequiquam, quoniam uiolento turbine saepe | |
| correptus nilo fertur minus ad uada leti? | |
| usque adeo res humanas uis abdita quaedam | |
| obterit et pulchros fascis saeuasque securis | |
| proculcare ac ludibrio sibi habere uidetur. | 75 |
| denique sub pedibus tellus cum tota uacillat | |
| concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur, | |
| quid mirum si se temnunt mortalia saecla | |
| atque potestates magnas mirasque relinquunt | |
| in rebus uiris diuum, quae cuncta gubernent? | 80 |
| |