| |
IVVENES VESPER adest, iuuenes, consurgite: Vesper Olympo | |
| exspectata diu uix tandem lumina tollit. | |
| surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas, | |
| iam ueniet uirgo, iam dicetur hymenaeus. | |
| Hymen O Hymenaee, ades O Hymenaee! | 5 |
| |
VIRGINES Cernitis, innuptae, iuuenes? consurgite contra; | |
| nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes. | |
| sic certest; uiden ut perniciter exsiluere? | |
| non temere exsiluere, canent quod uisere par est. | |
| Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! | 10 |
| |
IVVENES Non facilis nobis, aequales, palma parata est, | |
| aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt. | |
| non frustra meditantur, habent memorabile quod sit, | |
| nec mirum, penitus quae tota mente laborant. | |
| nos alio mentes, alio diuisimus aures, | 15 |
| iure igitur uincemur, amat uictoria curam. | |
| quare nanc animos saltem committite uestros, | |
| dicere iam incipient, iam respondere decebit. | |
| Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! | |
| |
VIRGINES Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis? | 20 |
| qui natam possis complexu auellere matris, | |
| complexu matris retinentem auellere natam, | |
| et iuueni ardenti castam donare puellam. | |
| quid faciunt hostes capta crudelius urbe? | |
| Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! | 25 |
| |
IVVENES Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis? | |
| qui desponsa tua firmes conubia flamma, | |
| quae pepigere uiri, pepigerunt ante parentes, | |
| nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor. | |
| quid datur a diuis felici optatius hora? | 30 |
| Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! | |
| |
VIRGINES Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam. | |
| Namque tuo aduentu uigilat custodia semper, | |
| nocte latent fures, quos idem saepe reuertens, | |
| Hespere, mutato comprendis nomine Eous. | 35 |
| Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! | |
| |
IVVENES at libet innuptis ficto te carpere questu. | |
| quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? | |
| Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! | |
| |
VIRGINES Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis, | 40 |
| ignotus pecori, nullo contusus aratro, | |
| quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber; | |
| multi illum pueri, multae optauere puellae: | |
| idem cum tenui carptus defloruit ungui, | |
| nulli illum pueri, nullae optauere puellae: | 45 |
| sic uirgo, dum intacta manet, dum cara suis est; | |
| cum castum amisit polluto corpore florem, | |
| nec pueris incunda manet, nec cara puellis. | |
| Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! | |
| |
IVVENES Vt uidua in nudo uitis quae nascitur aruo, | 50 |
| numquam se extollit, numquam mitem educat uuam, | |
| sed tenerum prono deflectens pondere corpus, | |
| iam iam contingit summum radice flagellum, | |
| hanc nulli agricolae, nulli coluere iuuenci: | |
| at si forte eadem est ulmo coniuncta marito, | 55 |
| multi illam agricolae, multi coluere iuuenci: | |
| sic uirgo dum intacta manet, dum incult senescit; | |
| cum par conubium maturo tempore adepta est, | |
| cara uiro magis et minus est inuisa parenti. | |
| et tu ne pugna cum tali coniuge uirgo, | 60 |
| non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse, | |
| ipse pater cum matre, quibus parere necesse est. | |
| uirginitas non tota tua est, ex parte parentum est, | |
| tertia pars patrist, pars est data tertia matri, | |
| tertia sola tua est: noli pugnare duobus, | 65 |
| qui genero sua iura simul cum dote dederunt. | |
| Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! | |
| |