| |
a PASSER, deliciae meae puellae, | |
| quicum ludere, quem in sinu tenere, | |
| quoi primum digitum dare adpetenti | |
| et acris solet incitare morsus, | |
| cum desiderio meo nitenti | 5 |
| carum nescio quid libet iocari, | |
| et solaciolum sui doloris, | |
| credo, et cum grauis acquiescit ardor: | |
| tecum ludere, sicut ipsa, possem, | |
| et tristis animi leuare curas. | 10 |
| |
b Lugete, o Veneres Cupidinesque, | |
| et quantum est hominum uenustiorum. | |
| passer mortuus est meae puellae, | |
| passer, deliciae mae puellae, | |
| quem plus illa oculis suis amabat: | 15 |
| nam mellitus erat suamque norat | |
| ipsam tam bene quam puella matrem. | |
| nec sese a gremio illius mouebat, | |
| sed circumsiliens modo huc modo illuc | |
| ad solam dominam usque pipiabat. | 20 |
| qui nunc it per iter tenebricosum | |
| illuc, unde negant redire quenquam. | |
| at uobis male sit, malae tenebrae | |
| Orci, quae omnia bella deuoratis: | |
| tam bellum mihi passerem abstulistis. | 25 |
| uae factum male! uae miselle passer, | |
| tua nunc opera meae puellae | |
| flendo turgiduli rubent ocelli. | |
| |