| Heathcote William Garrod, comp. (18781960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912. |
| |
| Miser Catulle |
| | | Caius Valerius Catullus (84? B.C.54? B.C.) |
| |
| |
| MISER Catulle, desinas ineptire, | |
| et quod uides perisse perditum ducas. | |
| fulsere quondam candidi tibi soles, | |
| cum uentitabas quo puella ducebat | |
| amata nobis quantum amabitur nulla. | 5 |
| ibi illa multa tum iocosa fiebant, | |
| quae tu uolebas nec puella nolebat. | |
| fulsere uere candidi tibi soles. | |
| nunc iam illa non uolt: tu quoque inpotens noli, | |
| nec quae fugit sectare, nec miser uiue, | 10 |
| sed obstinata mente perfer, obdura. | |
| uale, puella. iam Catullus obdurat, | |
| nec te requiret nec rogabit inuitam. | |
| at tu dolebis, cum rogaberis nulla. | |
| scelesta, uae te, quae tibi manet uita! | 15 |
| quis nunc te adibit? cui uideberis bella? | |
| quem nunc amabis? cuius esse diceris? | |
| quem basiabis? cui labella mordebis? | |
| at tu, Catulle, destinatus obdura. | |
| |
|
|
|