| |
| SIQVA recordanti benefacta priora uoluptas | |
| est homini, cum se cogitat esse pium, | |
| nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo | |
| diuum ad fallendos numine abusum homines, | |
| multa parata manent in longa aetate, Catulle, | 5 |
| ex hoc ingrato gaudia amore tibi. | |
| nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt | |
| aut facere, haec a te dictaque factaque sunt: | |
| omnia quae ingratae perierunt credita menti. | |
| quare cur curis te amplius excrucies? | 10 |
| quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis, | |
| et dis inuitis desinis esse miser? | |
| difficile est longum subito deponere amorem? | |
| difficile est, uerum hoc qua lubet efficias: | |
| una salus haec est, hoc est tibi peruincendum, | 15 |
| hoc facias, siue id non pote siue pote. | |
| o di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam | |
| extremam iam ipsa in morte tulistis opem, | |
| me miserum aspicite et, si uitam puriter egi, | |
| eripite hanc pestem perniciemque mihi: | 20 |
| sic mihi surrepens imos ut torpor in artus | |
| expulit ex omni pectore laetitias. | |
| non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, | |
| aut, quod non potis est, esse pudica uelit: | |
| ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum. | 25 |
| o di, reddite mi hoc pro pietate mea. | |
| |