Verse > John Donne > The Poems of John Donne
  PREVIOUSNEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
John Donne (1572–1631).  The Poems of John Donne.  1896.
 
Letters to Several Personages
De Libro cum mutuaretur: Doctissimo Amicissimoque v. D. D. Andrews
 
IMPRESSO, DOMI A PUERIS FRUSTRATIM LACERATO, ET POST REDDITO MANUSCRIPTO

Parturiunt madido quæ nixu præla recepta;
  Sed quæ scripta manu sunt, veneranda magis.
Transiit in Sequanam Mœnus; victoris in ædes,
  Et Francofurtum, te revehente meat.
Qui liber in pluteos, blattis, cinerique relictos,        5
  Si modo sit præli sanguine tinctus, abit,
Accedat calamo scriptus, reverenter habetur,
  Involat et veterum scrinia summa patrum.
Dicat Apollo modum; pueros infundere libro
  Nempe vetustatem canitiemque novo.        10
Nil mirum, medico pueros de semine natos,
  Hæc nova fata libro posse dedisse novo.
Si veterem faciunt pueri, qui nuperus, annon
  Ipse pater, juvenem, me dabit arte, senem?
Hei miseris senibus; nos vertit dura senectus        15
  Omnes in pueros, neminem at in juvenem.
Hoc tibi servasti præstandum, Antique Dierum,
  Quo viso, et vivit, et juvenescit Adam.
Inter ea, infirmæ fallamus tædia vitæ,
  Libris, et cœlorum æmulâ amicitiâ.        20
Hos inter, qui a te mihi redditus iste libellus,
  Non mihi tam carus, tam meus, ante fuit.
 
 
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUSNEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors