|
i MVSAE, quae pedibus magnum pulsatis Olympum. | |
|
ii Te, sale nata, precor, Venus, et genitrix patris nostri, | |
ut me de caelo uisas cognata parumper. | |
|
iii Pectora fida tenet desiderium, simul inter | |
sese sic memorant: O Romule, Romule die, | 5 |
qualem te patriac custoden di genuerunt! | |
O pater, O genitor, O sanguen dis [image] | |
tu produxisti nos intra luminis oras. | |
|
iv Omnes mortales uictores, cordibus uiuis | |
laetantes, uino curatos, somnus repente | 10 |
in campo passim mollissimus perculit acris. | |
|
v At tuba terribili sonitu taratantara dixit. | |
incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, | |
percellunt magnas quercus, exciditur ilex, | |
fraxinus frangitur atque abies consternitur alta, | 15 |
pinus proceras peruortunt: omne sonabat | |
arbustum fremitu siluai frondosai. | |
|
vi Multa dies in bello conficit unus: | |
et rursus multae fortunae forte recumbant: | |
haudquaquam quemquam semper fortuna secuta est. | 20 |
|
vii Vnus homo nobis cunctando restituit rem, | |
non enim rumores ponebat ante salutem. | |
ergo postque magisque uiri nunc gloria claret. | |
|
viii Concurrunt ueluti uneti cum spiritus Austri | |
imbricitor Aquiloque suo cum flamine contra | 25 |
indu mari magno fluctus extollere certant. | |
|
ix Iuppiter hic risit tempestatesque serenae | |
riserunt omnes risu Iouis omnipotentis. | |
|
x Et tum sicut equus qui de praesepibus fartus | |
uincla suis magnis animis abrupit et inde | 30 |
fert sese campi per caerula laetaque prata, | |
celso pectore saepe iubam quassat simul altam, | |
spiritus ex anima calida spumas agit altas. | |
|