dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  Phyllis to Demophoon

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Ovid 43 B.C.–A.D. 18

Phyllis to Demophoon

HOSPITA, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis

ultra promissum tempus abesse queror.

cornua cum lunae pleno semel orbe coissent,

litoribus nostris ancora pacta tuast:

luna quater latuit, toto quater orbe recreuit,

nec uehit Actaeas Sithonis unda ratis.

tempora si numeres, quae nos numeramus amantes,

non uenit ante suam nostra querela diem;

spes quoque lenta fuit: tarde, quae credita laedunt,

credimus! inuitus nunc et amore noces.

saepe fui mendax pro te mihi, saepe notaui

alba procellosos uela referre notos;

Thesea deuoui, quia te dimittere nollet:

nec tenuit cursus forsitan ille tuos;

interdum timui, ne, dum uada tendis ad Hebri,

mersa foret cana naufraga puppis aqua;

saepe deos adiens, ut tu, scelerate, ualeres,

cum prece turicremis sum uenerata sacris;

saepe, uidens uentos caelo pelagoque fauentis,

ipsa mihi dixi ‘si ualet ille, uenit’;

denique fidus amor, quidquid properantibus obstat,

finxit, et ad causas ingeniosa fui.

at tu lentus abes, nec te iurata reducunt

numina, nec nostro motus amore redis.

Demophoon, uentis et uerba et uela dedisti:

uela queror reditu, uerba carere fide.

dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amaui?

crimine te potui demeruisse meo.

unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi,

sed scelus hoc meriti pondus et instar habet.

iura, fides ubi nunc commissaque dextera dextrae,

quique erat in falso plurimus ore deus?

promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos,

qui mihi coniugii sponsor et obses erat?

per mare, quod totum uentis agitatur et undis,

per quod saepe ieras, per quod iturus eras,

perque tuum mihi iurasti, nisi fictus et illest,

concita qui uentis aequora mulcet, auum,

per Venerem nimiumque mihi facientia tela,

altera tela arcus, altera tela facis,

Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis,

et per taediferae mystica sacra deae:

si de tot laesis sua numina quisque deorum

uindicet, in poenas non satis unus eris.

at laceras etiam puppis furiosa refeci,

ut, qua desererer, firma carina foret,

remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes:

heu! patior telis uulnera facta meis!

credidimus blandis, quorum tibi copia, uerbis,

credidimus generi nominibusque tuis,

credidimus lacrimis: an et hae simulare docentur?

hae quoque habent artis, quaque iubentur, eunt?

dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis?

parte satis potui qualibet inde capi.

nec moueor, quod te iuui portuque locoque:

(debuit haec meriti summa fuisse mei!)

turpiter hospitium lecto cumulasse iugali

paenitet et lateri conseruisse latus.

quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset

nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori.

speraui melius, quia me meruisse putaui:

quaecumque ex merito spes uenit, aequa uenit.

fallere credentem non est operosa puellam

gloria: simplicitas digna fauore fuit.

sum decepta tuis et amans et femina uerbis:

di faciant, laudis summa sit ista tuae,

inter et Aegidas, media statuaris in urbe,

magnificus titulis stet pater ante suis;

cum fuerit Sciron lectus toruusque Procrustes

et Sinis et tauri mixtaque forma uiri

et domitae bello Thebae fusique bimembres

et pulsata nigri regia caeca die,

hoc tua post illos titulo signetur imago:

‘hic est, cuius amans hospita capta dolost.’

de tanta rerum turba factisque parentis

sedit in ingenio Cressa relicta tuo;

quod solum excusat, solum miraris in illo

heredem patriae, perfide, fraudis agis.

illa (nec inuideo) fruitur meliore marito

inque capistratis tigribus alta sedet,

at mea despecti fugiunt conubia Thraces,

quod ferar externum praeposuisse meis,

atque aliquis ‘iam nunc doctas eat’ inquit ‘Athenas:

armiferam Thracen qui regat, alter erit.

exitus acta probat’. careat successibus, opto,

quisquis ab euentu facta notanda putat;

at si nostra tuo spumescant aequora remo,

iam mihi, iam dicar consuluisse meis.

sed neque consului, nec te mea regia tanget

fessaque Bistonia membra lauabis aqua.

illa meis oculis species abeuntis inhaeret,

cum premeret portus classis itura meos:

ausus es amplecti colloque infusus amantis

oscula per longas iungere pressa moras,

cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras,

quodque foret uelis aura secunda, queri,

et mihi discedens suprema dicere uoce:

‘Phylli, fac exspectes Demophoonta tuum!’

exspectem, qui me numquam uisurus abisti?

exspectem pelago uela negata meo?

et tamen exspecto, redeas modo serus amanti,

ut tua sit solo tempore lapsa fides!

quid precor infelix? te iam tenet altera coniunx

forsitan et, nobis qui male fauit, Amor,

atque tibi excidimus: nullam, puto, Phyllida nosti;

ei mihi, si, quae sim Phyllis et unde, rogas,

quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto

Threicios portus hospitiumque dedi,

cuius opes auxere meae, cui diues egenti

munera multa dedi, multa datura fui;

quae tibi subieci latissima regna Lycurgi,

nomine femineo uix satis apta regi,

qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum,

et sacer admissas exigit Hebrus aquas,

cui mea uirginitas auibus libata sinistris

castaque fallaci zona recincta manu!

pronuba Tisiphone thalamis ululauit in illis,

et cecinit maestum deuia carmen auis;

adfuit Allecto breuibus torquata colubris,

suntque sepulcrali lumina mota face.

maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco;

quaque patent oculis litora lata meis,

siue die laxatur humus, seu frigida lucent

sidera, prospicio, quis freta uentus agat,

et quaecumque procul uenientia lintea uidi,

protinus illa meos auguror esse deos;

in freta procurro, uix me retinentibus undis,

mobile qua primas porrigit aequor aquas;

quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto:

linquor et ancillis excipienda cado.

est sinus, adductos modice falcatus in arcus;

ultima praerupta cornua mole rigent:

hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas

mens fuit et, quoniam fallere pergis, erit.

ad tua me fluctus proiectam litora portent,

occurramque oculis intumulata tuis,

duritia ferrum ut superes adamantaque teque,

‘non tibi sic’ dices ‘Phylli, sequendus eram’.

saepe uenenorum sitis est mihi, saepe cruenta

traiectam gladio morte perire iuuat;

colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis

praebuerunt, laqueis inplicuisse iuuat.

stat nece matura tenerum pensare pudorem;

in necis electu parua futura morast.

inscribere meo causa inuidiosa sepulcro;

aut hoc aut simili carmine notus eris:

‘Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem:

ille necis causam praebuit, ipsa manum.’